Wpis z mikrobloga

#konkursnanajbardziejgownianymemznosaczem #sztukadlasprawiedliwych #polak #nosaczsundajski #tworczoscwlasna #sztuka #sprawiedliwywobecnarodow #gowowpis #heheszki #humorobrazkowy

Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. 2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. 3 Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. 5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6 Media autem nocte clamor factus est: "Ecce sponsus! Exite obviam ei". 7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. 8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur". 9 Responderunt prudentes dicentes: "Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis". 10 Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. 11 Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: "Domine, domine, aperi nobis". 12 At ille respondens ait: "Amen dico vobis: Nescio vos". 13 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Pobierz wlepierwot - #konkursnanajbardziejgownianymemznosaczem #sztukadlasprawiedliwych #pola...
źródło: comment_PVqEvJUQ7t2lzgyWttJEzew5bYlhUvvv.jpg
  • 5